213
10
BERN. TREVISANI DE
ta marcas. At secùs euenit, quoniam ex triginta
duabus marcis, ab examine socij duodecim dun¬
taxat habuerunt, ego autem ex meis decem qua¬
tuor marcas accepi. Quo factum, vt cùm lapidis
arcanum habere crederem à patre Confessore,
quadringentis rursum coronatis pauperior fa¬
ctus, ac dolens, duobus mensibus abstinui, vt ab
opere prorsus abhorrerem, maximè quòd mei
parentes omnes increpare me, ac tormentare in
dies non desisterent, vt prae moerore vix edere,
vel bibere possem, ad tantam maciem redactus
sum, vt omnes existimarent me veneno conta¬
gioso quopiam imbutum esse. Nihilominus re¬
pentè postmodum quàm antea magis accensus
plus millies, maximè quia tederet inutiliter ela¬
psi temporis: agebam enim tunc annum quin¬
quasimum octauum. Omnium errorum causa
meorum (proch dolor) vnica haec fuit, quia de¬
uius oberrans non operabar in materia congrua:
nam, vt ipse Geber loquitur: Corpora quaeuis
imperfecta, mixtione cum corporibus à natura
simpliciter perfectis, nullatenus perficiuntur,
quia simplicem formam pro se tantùm, in primo
gradu perfectionis, à natura quae perficiuntur,
adepta sunt, ac velut mortua, nihil de sua perfe¬
ctione non superflua, tribuere possunt alijs, idque
duabus de causis, priore quidem, quia per imper¬
fectionis admixtionem redduntur imperfecta,
cùm non habeant plus perfectionis, quàm pro¬
seipsis indigent: posteriore quia non possunt hac
via permisceri principia sua mixtione per mini¬
ma, vt in decimotertio Digestorum habetur in
Pandectis, & libro Calib: item apud Gebrum, &
in