213
11
ALCHIMIA LIBER.
in opere naturali, apud magistrum Daalin, & Ar¬
naldum Villanouanum, in Speculo Alchimiae, in
Semita errantium à Platone conscripta, in episto¬
la Euuralij, in Rosario magno, & in Euclidis tra¬
ctatu breui, ac reliquis non sophisticis ad hunc
modum: Corpora vulgaria, per naturam solam
in mineris absoluta, sunt mortua, vt imperfecta
perficere nequeant, verùm si per artem ad septe¬
nam, denam, vel duodenam suę perfectionis mul¬
tiplicationem adducantur, eatenus tingunt in in¬
finitum. Tum demùm enim penetrantia, ingre¬
dientia, tingentia, plusquàm perfecta, viuaque fa¬
cta sunt respectu vulgarium: de quibus etiam apud
Rasim, Aristotelem chimistam, Aulphanem in suis
Pandectis, & Danielem quinto capitulo suarum
Retractationum, Aurum nostrum completum
(inquiunt) est plusquam viuum. Item aurum no¬
strum, & argentum nostrum album, quae sunt
num & idem, non sunt vulgaria metalla: sunt
nim viua, alia verò mortua virium expertia, vt
aureo Codicis libro legitur, & plerisque alijs. In¬
numeros vtique vidimus, operantes in amalga¬
mationibus & multiplicationibus ad album &
rubeum, in omnis generis materia, quę possit ex¬
cogitari, maximis laboribus, tantaque perseue¬
rantia, ac tam constanti, vt maiora nequeat, sed
nunquam vidimus adhuc argentum tertia par¬
te, media vel minima locupletatum. Infinitas ni¬
hilominus dealbationes, vidimus rubificatio¬
nes, recepta multa sophisticationum in tam va¬
riis atque diuersis regionibus, vti Romae, in Na¬
uaria, Scotia, Turcia, Graecia, Alexandria, Bar¬
baria, Persia, Messinae, Rhodi, in Gallia, in Hispa¬
B