213
12
BERN. TREVISANI DE
nia, in Terrasancta, & in conterminis regionibus,
in Italia, in Germania, in Anglia, ac per totum
ferè mundum in circuitu; nullibi horum locorum
adhuc vidimus, nisi laborantes in rebus sophisti¬
cis, herbalibus materijs, animalibus, vegetabili¬
bus, plantalibus, lapidibus mineralibus, salibus,
aluminibus, aquis fortibus per destillationes, ele-
mentorum separationes, sublimationes, calcina¬
tiones, argenti viui congelationes, medijs herba¬
rum, lapidum, aquarum, oleorum, fumorum,
ignium, & vasorum admodum extraneorum, at
nunquam in congruis operantes materialibus
substantijs reperimus. Non nullos aliquoties in
illis regionibus inuenimus, qui lapidis conficien¬
di modum tenebant, ac rationem: sed in ipsorum
familiarem consuetudinem deuenire minimè po¬
tuimus. Quamobrem huc atque illuc discurren¬
do, inuestigando, & experiundo iam consumpse¬
ram decies mille, & trecentos coronatos aureos,
vendideram enim quandam possessionem, quae vale¬
bat octo millia florenorum Germanicę monetae,
vt omnibus meis parentibus venissem in maxi¬
mum contemptum, quia redactus eram ad pau¬
pertatem, vt pauca mihi iam residua pecunia ma¬
neret, annos tunc sexaginta duos & vltrà nato.
Nihilominus ob tantas aduersitates admodum
fractus corpore, non animo tamen adeò, vt à con-
cepto desisterem, quin potiùs misericordiae Dei
confidens, bonę voluntatis hominibus atque di¬
ligentibus nunquam deficienti, patriam non si¬
ne maximo dedecore derelinquens, Rhodum me
contuli, nemini hominum vt notus, quaererem si
quomodo reperire quenquam valerem, qui con¬
solaretur