213
ALCHIMIA LIBER.
13
solaretur meas afflictiones desideriorum. Vna
dierum de quodam audiueram viro valdè religioso.
magni nominis: rumor erat ipsum habere lapi¬
dem tantopere quaesitum, cum quo maximis ta¬
men impensis amicitiam inij. Mutuo sumpseram
à quodam, qui meos parentes optimè nouerat,
octo millia florenorum. Formula sui laboris
rat, aurum & argentum purgatissima & foliata,
cum sublimati mercurij partibus quatuor mix¬
ta reponebat in fimum equinum, quę cum stetis¬
sent ibidem vndecim mensibus, destillabat inde
aquam igne vehementissimo: terram in fundo
vasis residuam calcinauimus igne violento per¬
se, aquam vero lexies iterum destillauimus, qua¬
uis destillatione subsidentem terram prime con¬
iunximus, toties repetita destillatione donec re¬
sidentiam nullam poneret ampliùs. Terrae tritae
& in vrinali positae sensim affusimus, at frustra
multis laboribus conabamur terram aqua sua im¬
buere; nunquam enim permiscere potuimus, aut
efficere quin semper nataret super terram, etsi
contineremus in continuo calore spatio septem
mensium: nulla facta fuit coniunctio nec alteratio,
igne etiam aucto, quo factum vt friuolum opus
relinqueremus, propter quod rursum temporis
annorum trium, & quingentorum coronatorum
iacturam feci. Vir iste religiosus habebat excellen¬
tissimos libros chimicos, vt sunt Rosarius ma¬
gnus, Arnaldus de Villanoua. Liber verborum
Mariae prophetissae, in quibus studere caepi de¬
nuo, tantisper abstinens ab opere spatio quidem
annorum octo: tum primum cognoui rationi¬
bus philosophicis, & euidentibus, quiquid an¬
B 2