213
20
BERN. TREVISANI DE
(sub eadem equina specie tamen) vnitis: item ad
hominem ipsa natura non sumit substantiam
quinam principaliter: habet enim vna quaeque
substantia proprium, ac principale semen ex quo
fit, ac per seipsam in ipso multiplicatur, & per
liud neque alio modo quopiam. Patet ex verbo
Dei, cùm creasset hominem virum & foeminam,
crescite & multiplicamini, ex vestramet substan¬
tia, videlicet vobis simili: aliis suis creaturis nam¬
que dixerat anteà, Producat vnumquodque fru¬
ctum suum & semen in seipso, multiplicetur, &c.
Si ex vno generari voluisset vnumquodque Deus,
non tot ac tantas fecisset creaturas, tamque diuer¬
sas, nec opus fuisset coelo, neque luce, sed elemen¬
ta quatuor semper vnum & idem protulissent,
quod absurdissimum esset. Proinde ex omnibus
fecit omnis generis diuersa, vt vnumquodque sibi
simile generaret. Nunquid ante diluuium Domi¬
nus Deus dixit Noe, Sume tecum in Arcam ex
omnibus animalibus vnita paria masculum &
foeminam, vt postea quodque multiplicetur in sua
specie, & non aliter fieri videmus? Patet igitur ex
praecedentibus ad vniuscuiusque generationem,
opus esse sui simili, vt ex mandato Dei, diuersae
rerum radices ab ipso creatę multiplicarentur in
diuersa, sub propria quodlibet substantia. Per
Philosophorum autoritates id ipsum probatur:
Scotus enim apertè loquitur, ex argento viuo coa¬
gulato, & ex argento viuo sulphureo, primam ma¬
teriam fieri metallorum omnium. Item in Tur¬
ba quidam Noscus nomine, Rex Albaniae, loqui¬
tur ad hunc modum: Ex homine aliud nil nisi ho¬
mo fit, ex volatili nisi volatile: similiter ex bruto
quouis