213
24
BERN. TREVISANI DE
quem natura crearat. Quamuis etiam, si fieri
queat, vt metalla reducantur in quatuor elemen¬
ta, prius oporteret in mercurium & sulphur, quàm
in elementa separari necessariò, postmodùm ele¬
menta rursus in sulphur & argentum viuum, vt,
fiant, proxima natura, metallica: quae stultitia,
quaeso haec esset? Cùm haec omnia sint vnum
dem, & eadem substantia, quae nouam non acqui¬
rit inde naturam, neque materiam, ab eiusmodi
reductionibus, at solum manet quod antea fue¬
rat. Quid istis frustaneis igitur laboribus indige¬
mus, si tantundem substatiae habebatur, cum es¬
sent in forma spermatis argenti viui & sulphuris,
atque post reductionem in elementa quatuor, & nihil¬
acquirant noui, non in virtute, non in pondere,
neque quantitate, vel qualitate? ea de causa videli¬
cet, quia nulla materia sibi fuit adiuncta, quae di¬
gniora reddidisset, vel cum ipsis fuisset exaltata, sed
vnica tantùm huc atque illuc circunducta materia
sola, praeter additionem: quapropter in forma pro¬
prij spermatis aequè valida, ac in forma elemen¬
torum. Ad nostrum lapidem si opponatur idem,
nempe nihil etiam acquiri sibi, negatur: nam ipsum
reducimus, vt in ea reductione fiat coniunctio
nouae materiae vnius & eiusdem radicis, praeter
quàm reductionem fieri nequit, atqui accedit
tiam additio materiae. Duarum vtique materia¬
rum vna subuenit alteri, quo resultet inde lon¬
dignior materia, quàm erant per se seorsim
ante coniunctionem. Est igitur ista reductio no¬
stra necessaria, quòd per eam materiae nouam
acquirunt formam & virtutem ob additionem
materiae nouae: quae non fit in alijs reductioni¬
bus