213
36
BERN. TREVISANI DE
tentiam adferat: Cauete (inquit) ne solutionem
vestram acceleretis, perficere volentes illam an¬
requisitum tempus: nam haec praecipitatio si¬
gnum est priuationis coniunctionum: sit igitur
ignis vester perseuerans, ac lenis, in modum gra¬
dus naturae, corporibus mitis, digerens, & frigus
excludens.
Item adfert ad haec Maria Prophetissa: Vehe¬
mens ignis impedit coniunctionem, & album in
rubeum tingit coloris florum papaueris syluestris,
quod quidem per teipsum poteris imaginari, &
ex opere, quemadmodum ego, discere. In calore
fimi frustra tenui, & in igne carbonum absque me¬
dio, materia mea sublimata est, non soluta. Verùm
in igne quem dixi, vaporoso, digerente, continuo,
non violento, subtili, circuente, aereo, claro, clau¬
so, incomburente alterante, penetrante, & viuo
benè successit. Iam si fueris qualem te decet esse
verum inquisitorem, facilè per haec verba intelli¬
ges qualis esse debeat ignis. In Turba habetur,
experientia artificialis te docebit qualis sit ignis.
In Lumine Aristotelis Chimistae: "Mercurius (in¬
quit) in triplici vase coquendus est, ad euaporan-
dum & conuertendum actiuitatem siccitatis ignis,
in humiditatem vaporosam aeris circuentis ma¬
teriam". Geber & Seneca hoc ipsum affirmant:
"Ignis (inquiunt) materiam nostram non dige¬
rit, sed calor eius alterans, siccus per aerem exi¬
stimatus, quod medium est quo ignis mouetur,
& humectatur." De hoc dicere hactenus distuli:
nam ignis omnia perficit, vel destruit. Aros &
Calib: "In toto nostro opere (inquiunt) mercu¬
rius & ignis tibi sufficiant, in medio, & in sine:
sed