213
ALCHIMIA LIBER.
37
sed in principio non ita se res habet: siquidem
non est mercurius noster: quod intellectu faci¬
limum". Item Morienus ait: "Scitote nostrum La¬
tonem esse rubeum: sed inutile nobis existit, vsque
dum albus fiat. Scitote etiam aquam tepidam
penetrare, ac albefacere, quemadmodum ipsa
est, & ignem humidum & vaporosum omnia
operari."
Rursus Bendegid, Io. Mehungus, & Haly: "Vos
qui dies & noctes (aiunt) quaerentes, vestras
dilapidatis pecunias, facultates, & opes vestras
consumitis, atque tempus inutiliter, torquetis in
genia vestra circum librorum subtilitates, admo¬
nitos ex charitate volo (per compassionem) velut
pater motus, erga filium: vt (inquam) albifice¬
tis Latonem rubeam, per aquam albam suffoca¬
tam, atque tepidam: caeterùm frangite tot sophi¬
sticos libros, tot regimina, tantasque subtilita¬
tes relinquite, mihi credite, vt benè sit vobis: va¬
na siquidem haec sunt opera cuncta, praeter id,
quod iam vobis dixi: & in hunc scopum tendunt
omnia, quae scripta sunt." Quid meliùs clariúsue
dici posset vnquam?
Codex etiam omnis veritatis ad haec: "Dealba¬
te (inquit) rubeum, & postmodùm rubeum fa¬
ciatis album, in eo tota consistit ars, eiusque prin¬
cipium & finis. Ego autem dico tibi, nisi nigrum
effeceris, minimè dealbare poteris, siquidem ni¬
gredo est initium albedinis, & nigredinis finis, est
signum putrefactionis, corporis penetrati iam & mor-
tificationis." At haec inquit Morienus ille sapiens
philosophus Rom. Nisi putrefiat & nigrescat, non
dissoluetur, & nisi dissolutum fuerit, ab aqua sua