213
38
BERN. TREVISANI DE
non poterit penetrari, neque dealbari: vnde nulla
coniunctio, mixtio nulla, & per consequens nul¬
la prorsum vnio, quae postrema fieri non potest
absque mixtione: item compositio praecedere de¬
bet alterationem. Ad hunc itaque modum per
eiusmodi gradus nostra materia tractatur ad imi-
tationem operis naturae, in omnibus absque di¬
minutione vel additione cuiusuis alterius. De
ponderibus verò, ne quis multum sit anxius, quae¬
nam sint, & qualia, quibus natura vtitur, scien¬
dum vtique minerarum locis non haberi: nam
vbi solùm vnum, quid his opus esse videtur, &
alibi quàm inter duo, vel plura? Pondus autem
nostrum est respectu sulphuris existentis in mer¬
curio. Siquidem (vt antea dixi) elementum ignis,
quod in mercurio crudo non dominatur, hoc
ipsum est, quod materiam digerit. Quapropter
omnis, qui verè Philosophus erit, optimè sciet
quantò subtilius est elementum ignis alijs elemen¬
tis, & ista vincere quanta proportione valeat.
Pondus igitur est in elementali prima composi¬
tione mercurij, & non in alio quouis opere. Proin-
de compositio primo loco fieri debet, vel coniun¬
ctio, postmodùm alteratio, posteà mixtio, & po¬
stremò tandem fert vnio. Quicunque volet in his
imitari naturam, huius obseruet ordinem atque
pondera duntaxat, vt Codex omnis veritatis ha¬
bet. Si confectio fiat absque pondere, retardabi¬
tur opus, quò fiet vt animum facilè despondeas.
In hanc sententiam optimè loquitur Albugazal
praeceptor Platonis: Terrena potentia super sibi
resistens, pro resistentia dilata, est actio agentis in
ista materia. Verba sunt merè aurea, ponderum
funda¬