213
43
ALCHIMIA LIBER.
strueretur, induxit quercum veterem fissam per
medium, qui tuetur a Solis radiis, vmbram faciens.
Deinceps, vt vides, muro circundatur valdè spis¬
so: primò duro lapide & claro clauditur, tum de¬
mùm caua quercu, maximè quia terribilis est na¬
turae, adeò vt omnia penetret semel inflanmatus,
ac irritatus: item si euanesceret, actum de nobis
esset. Rogaui postmodùm vtrum ipse Regem in
dicto fonte vidisset, qui respondit, se vidisse qui¬
dem intrantem, sed ab eo tempore, quo per custo¬
des in eo clauditur, non apparet ampliùs in cen¬
tesimum & trigesimum vique diem: tandem
mergit admodùm splendens, ac nitens. Custos
portenarius balneum assiduè calefacit, vt persi¬
stat in suo calore, qui in aqua fontis occultus est,
ac dies & noctes calefacit absque intermissione. In¬
terrogaui rursum cuius coloris Rex esset, qui ait,
vestitum esse panno aureo primùm ab initio, dein¬
ceps holosericea diploide, vel thorace nigro, ca¬
misia quidem alba supra niuem, eius carnem ta¬
men, vel sanguinem rubicundissimam. Rogaui
deinceps vtrum Rex veniens multam cohor¬
tem extraneorum, plebisque minutae secùm ad¬
duceret? respondit amicè, ac subridens: Cùm
Rex huc venire proposuit, relictis omnibus suis
aulicis & extraneis, solus intrat, nemine fontem
praeter ipsum appropinquante, & solam eius cu¬
stodiam: cuius curam habet homo valdè simplex,
imò simplicissimus hominum, eius supplere vi¬
ces optimè posset, cùm aliud nihil efficiat, quàm
calefacere fontem. Petij rursum vtrum fonti Rex
esset amicus, & fons ipsi? qui ait, mirum in mo¬
dum sese vicissim amant, fons Regem attrahit, &
D