213
44
BERN. TREVISANI DE
non Rex fontem: nam Regi velut mater est. In¬
terrogaui tandem cuius generis Rex esset? respon¬
dit esse ex fonte, qui talem, vt est, effecisset absque
alia re quapiam. Petij vtrum multos haberet au¬
licos, qui ait, sex duntaxat habere, qui successio¬
nem expectant, si fortè Rex quandoque mori pos¬
set, potirentur etiam, vt ipse, regno: hinc fit, vt illi
seruiant, quia sperant ab eo multam dominatio¬
nem & possessionem. Tandem interrogaui vtrum
senex esset, qui respondit seniorem esse fonte, suisque
maturiorem subditis quibuscunque. Qui fit igitur,
(petij) vt isti non interficiant Regem, à cuius à
morte tantam successionem expectant, cumque
sit adeò senex? Qui ait: Quamquam admodum pro¬
uectae est aetatis, nihilominus subditorum suorum
nullus adeò patiens algoris atque sudorum, pluuia¬
rum, ventorum, & laborom vt ipse: item nemo il¬
lorum per se, nec simul omnes occidere possent,
neque vis vlla. Quomodo igitur possidebunt re¬
gnum si mori nec etiam occidi possit ab aliquo?
Respondit, sex eius fubditi sunt ex fonte, à quo
possident omne quod habent, vt ille, quo fit, vt à
fonte trahantur, maximè. Rex occiditur ab ipso
fonte pariter vt illi, resuscitatur per ipsum, dein¬
ceps ex substantia regni sui, quae posita est in mi¬
nutissimas partes, quisque subditorum eius por¬
tionem accipit, & quantumcunque minutissi¬
mam particulam quilibet habeat, aequatur opu¬
lentia, viribus & potentia Regi, fiuntque inter se
aequales. Interrogaui rursum quanto tempore
illis expectandum esset? qui subridens iterum
ait: Scito Regem intrare solum absque subditis,
etsi fons amet etiam istos, non tamen intrant quia
non¬