213
ALCHIMIA LIBER.
45
nondum hanc dignitatem promeriti sunt. Ve¬
rùm intrante Rege, veste auri puri contexta fo¬
lijs, & contecta exuitur, quam primo suo tradit
cubiculario, Saturno dicto, hic seruat diebus
quadraginta, plus quandoque duobus ad sum¬
mum; postquam semel habuit. Deinceps exuit
Rex thoracem holosericeam nigram, quam se¬
cundo suo cubiculario Ioui nomine tradit, qui
custodit viginti bonis diebus, tum demum Iupiter
iubente Rege, tradit Lunae, quae tertia persona
est pulchra & resplendens, hęc viginti diebus ser¬
uat. Tum demùm Rex in pura camisia alba, niuis
instar, aut salis floris existit, quam etiam exuit,
eamque Marti tradit, hic seruat quadraginta die¬
bus, aliquando duobus aduenientibus. Postmo¬
dùm Mars; Deo iubente, tradit Soli flauo, non
claro, qui seruat quadraginta diebus. Tum de¬
mum venit Sol pulcherrimus, & sanguineus, qui
statim camisiam arripit. Interrogaui tandem,
quid inde fit ex istis omnibus? qui ait: Fons dein¬
ceps aperitur, ac vt camisiam dedit illis, vestem;
atque thoracem, momento iam suam carnem san¬
guineam & rubeam tradit omnibus manducan¬
dam, iam demùm habent quod optabant. Rur¬
sus petij, vtrum tanto tempore semper expecta¬
rent, & num priùs aliquam remunerationem
seruitiorum habere possent, in finem vsque ni¬
si perseuerent? qui ait: Statim atque albam
habent camisiam, quatuor istorum aulicorum,
si velint, gaudere poterunt, opibus quoque
frui plurimis: verùm dimidia parte regni so¬
lummodò potirentur, quapropter malunt, vel
tantillo diutiùs finem atque exitum expectare,
D 2