213
OPVSCVLVM.
73
veram, huic inquirendi modum permiscentes:
item praecipuas quoque operationes vario mo¬
do, ac in diuersis capitulis ponentes: causam po¬
nit. Quia si obseruassent ordinem in suis tracta¬
tionibus, potuisset haec scientia diuina ab om¬
nibus intelligi primo die, vel vnica hora, adeò
nobilis est, ac admiranda.
Alphidius inquit: Philosophos, credendum
est, praedecessores nostros occultasse principa¬
liorem suam intentionem, sub aenigmatico & ae¬
quiuoco sermone, ac innumeris figuris, ne per
manifestationem suae doctrinae, mundus ruinam
inde pateretur. Nam periret omnis agricultura,
negotiatio, & quicquid necessarium est in con¬
seruationem vitae humanae: nemo siquidem la¬
borare vellet, cùm se tantis opibus refertum vi¬
deret vnusquisque, necessitudinem contemne¬
ret. Quò fit vt Hermes in principio sui libri, se
excusans dicat: Filioli, non est quòd existimetis
Philosophos occultasse hoc arcanum, ex inuidia
aduersus doctos ac studiosos, at solùm ne mali¬
gnis & ignaris innotesceret. Rosinus ait: Hoc
medio ignarus aequaretur sapienti, & malitio¬
sus homo nequam abuteretur, in detrimentum,
ruinam & perditionem totius populi. Simili¬
bus excusationibus vtitur Geber in Summa sua,
capitulo de Administratione Medicinae solaris,
inquiens: Non est quòd mirentur filij doctri¬
nae, Philosophos obscurè scripsisse libros suos:
non enim ipsis factum, sed ignaris & indignis ve¬
latam esse voluerunt hanc sententiam, sub tanta
varietate & confusione diuersarum operationum:
interea tamen stratam viam filiis sapientiae, quà