213
OPVSCVLVM.
83
enim facimus, aliud nihil est quàm administrare
naturae per artem materiam ad compositionem
operis necessariam, quam ipsa natura non potuit
in hanc perfectionem connectere, quia eius actio¬
nes continuae sunt, vt ait Geber in sua Summa.
Ratione huius tam admirandae coniunctionis
elementorum scientia, nostra diuina vocatur:
quam verò coniunctionem Philosophi secun¬
dam operationem appellarunt, & nonnulli dis¬
solutionem, asserentes, arcanum arcanorum esse,
quod Pythagoras ait in Turba Philosophorum:
Magnum hoc est mysterium, quod hominibus
Deus velatum esse voluit. Item Rasis in libro Lu¬
minum: Si veram nostri corporis dissolutionem
ignoraueris, non est quòd opereris: illa siquidem
ignota, reliquum inutile fuerit: hanc etiam ex li¬
bris discere nemo potest, neque ex notitia causa¬
rum naturalium: proinde verè diuina dicitur, vt
Alexander inquit. Corpus nostrum (quod lapis
est occultus) congnosci minimè potest, neque vi¬
deri, nisi nobis hoc ipsum Deus per Spiritum S.
suum inspirarit, vel per aliquem viuum homi¬
nem docuerit, sine quo scientia nostra, nihil est.
Hic est lapis, de quo loquitur Hermes tractatu
suo quarto: Lapis noster (inquit) diuinus cogno¬
scendus est, qui clamat assiduè, Defende me, &
ego iuuabo te, da mihi quod competit, ego tibi
vicissim optimè succurram. De hoc eodem oc¬
culto corpore loquitur primo suo tractatu: Falce
semper in cacumine montis clamans, Ego sum
album nigri, & rubeum citrini. Scientiam nostram
inutilem esse praeter istam coniunctionem, ratio
est, quia tempore natiuitatis & procreationis
F 5