213
84
DIONYSII ZACHARII
peris nostri diuini, pars volatilis secum defert par¬
tem fixam. Aliter enim quàm per istam admiran¬
dam, & plusquam supernaturalem coniunctionem
efficere haudquaquam possemus, vt in igne fixum
opus permaneret: vt quod omnes Philosophi
praecipiunt, fiat, fixum, volatile, ac denuò volatile
fixum. Ista coniunctio fieri debet ipsamet hora
suae natiuitatis, vt inquit Haly Secretorum libro:
Quicunque nostrum lapidem non inuenerit hora
suae natiuitatis, non est quòd alium expectet eius
loco. Nam is qui diuinum opus nostrum aggre¬
ditur absque notitia determinatae natiuitatis eius
horae, nil ex opere suo consequetur vnquam, prae¬
ter inutiles omninò labores & poenas erroris sui.
Hanc eandem coniunctionem Rasis libro Prae¬
ceptorum propriè vocat pondera Philosopho¬
rum, & regimina, suadens vt ab hoc opere diui¬
no prorsum abstineamus, si non cognouerimus
exactissimè pondera, quae Philosophi prae cun¬
ctis alijs arcanis occultarunt, vt patet ab eorum
scriptis varijs. Nam vbi quis dixerit, eiusmodi con¬
iunctionem diuinam fieri die septimo, mox repe¬
rias alium, qui asserat quadragesimo die comple¬
ri: alium centesimo; alium sub finem mensium se¬
ptem: aut nouem, quod Rasis: alium sub anni fi¬
nem, vt Rosinus: vix duos hac in re concordan¬
tes legere poteris. Cùm tamen vnicus sit idemque
terminus, vnicus dies, imo vnica sola & eadem ho¬
ra, qua fieri debet nostra coniunctio ad propriam
suam decoctionem. Verùm quia vouerunt arca¬
num hoc potissimum se non reuelaturos, de stu¬
dio diuersos scripserunt terminos, quamuis inter
se conueniant, intelligentes vnicum, quo cognito,
reli¬