213
OPVSCVLVM.
85
reliquum nil aliud est, praeter opus mulierum &
puerorum ludus, vt ait Socrates: Ecce tibi veram
dispositionem albi plumbi demonstraui (hoc est
veram praeparationem materiae nostrae, quae nigra
priùs vt plumbum apparet, postmodùm albescit per
nostram continuatam decoctionem) si hanc probè
intellexisti, residuum aliud nihil est, quàm opus
mulierum, & ludus puerorum. Innuens per haec
verba nullum opus hoc nostro leuius, post con¬
iunctionem existere: quod sanè verissimum est.
Cùm non sit opus alio labore quam sola decoctio¬
ne duarum materiarum iam coniunctarum: in¬
terea dum coquuntur, quies datur optatissima,
vt ait Philosophus Ethicorum 7. Quietem longè
delectabiliorem esse quouis labore. Nostram de¬
coctionem postremam fieri cum requie, & absque la¬
bore tormentoue, testatur Rasis lib. Trium verborum
inquiens: Omnes dissolutiones, calcinationes, sub¬
limationes, dealbationes, rubificationes, ac reli¬
quas operationes, quas Philosophi scripserunt esse
necessarias, ad diuinum opus nostrum complendum,
in igne fieri praeter amotionem. Pythagoras in
Turba Philosophorum idem asserit, inquiens: Cuncta
regimina ad opus diuinum & perfectionem eius fa-
cientia, decoctione sola compleri. Barseus id ipsum
ait eod. lib. Coquendum, tingendum, & calcinan¬
dum in hoc opere, verum operationes decoctione
duntaxat omnes perficiendas. Ne tamen Sophistę
calumniatores dicant, & suas operationes etiam non
esse nisi decoctiones, alias Philosophorum antiquo¬
rum sententias allegabimus, quibus errores eorum
detegantur. Alphidius ait: In operis nostri diuini
compositione, non nisi vna materia sola (quam