213
86
DIONYSII ZACHARII
aquam propriè vocant) vna tantùm actione, de¬
coctione videlicet, quae fit in vnico vase praeter
amotionem ab igne. Idem attestatur Rex Salo¬
mon: In operis nostri diuini confectione (quod
nostrum sulphur vocat) non indigemus (inquit)
praeterquàm vno medio solo. Lilius idem sentit:
Diuinum opus nostrum (ait) fit in vno vase solo,
vno medio duntaxat, & vnica decoctione. Ma¬
hometus: Non habemus (inquit) nisi medium
vnum, decoctionem videlicet, vas vnum, &c. qui¬
bus diuinum opus nostrum ad album & rubeum
perficiamus. Auicenna tenuit eandem opinio¬
nem, qui prae cunctis optimè loquitur, ad hunc
modum: Dispositiones (inquit) omnes, id est,
operationes, ad opus nostrum diuinum compo¬
nendum necessariae, fiunt in vno vase solo, dupli¬
ci tamen.
Operantum igitur hac tempestate maxima
pars errorem suum hoc ipso fateri cogetur, cùm
nemo non ipsorum tres, vel quatuor furnos ha¬
beat, & nonnulli decem, vel duodecim, hunc ad
calcinandum, illum ad soluendum, alium ad subli¬
mandum, & innumera vasa, quibus vtuntur. Ve¬
rùm enimuerò tales in diem extremum opera¬
rentur, priusquàm ad perfectionem hac via per¬
uenirent, nisi corrigant suas operationes. Vt in¬
terim taceam de separationibus elementorum
(quas vocant) vsque dum de natura quatuor ele¬
torum, vbi de terminis artis nostrae dicturus sum,
tractetur. Satis mihi fuerit in praesentia demon¬
strasse modum, & viam detegendi, cognoscendi¬
que deuios operarios in hac arte, pariter eos, qui
persistunt in recta semita. Nam, vt antea dixi, la¬
tiusque