213
OPVSCVLVM.
87
tiusque dicetur infra, vnicus est operandi mo¬
dus, in vnico vase (quod Lullius Hymen appel¬
lauit) in vnica fornacula (quam Treuisanus ignem
clausum, humidum, vaporosum, continuum, ac
digerentem vocat) praeter amotionem; donec
decoctio compleatur. Non est ergo tantis opus in¬
strumentis, neque sumptibus ad hanc rem factis.
Scio multos esse literatos libris insistentes, qui
praeter vllam certitudinem operantur, istos pes¬
simè habebit mea repraehensio, cùm Geber in
Summa sua doceat varias praeparationes, cùm
sulphuris, tum argenti viui, similiter corporis &
spiritus. Item Rasis, libro Perfecti magisterij, di¬
cit corpora & spiritus varijs praeparari medijs,
quorum plurima docet. Antea satis respondi¬
mus, haec & similia per Philosophos scripta, non
alia de causa, quàm vt veram operis nostri diuini
praeparationem velent indignis, & contegant.
Hoc Geber attestatur in sua Summa, capitulo de
Medicinarum differentijs, inquiens: Vnica est per¬
fecta via, qua releuamur à tantis pręparationum
operationibus, oneribusue. Iam est quòd naturae
modum operandi ponam, in concauitatibus ter¬
rae generando metalla, quem ars imitari debet:
ac deinceps materiam veram & necessariam, ad
istorum perfectionem supra terram, declarabo.
Cùm igitur hoc sit praecipuum in arte (vt Geber
ait ab initio suę Summae, & Auicenna, praecipien¬
tes eos à practica huius operis abstinere, qui non
priùs vera fundamenta norint materiarum ac mi¬
nerarum) imitabor excellentiores autores & ma¬
gis peritos in mineralibus, declarando quae ad
hanc rem apprimè sunt necessaria. Omnium ita¬