213
88
DIONYSII ZACHARII
que Philosophorum sententia est, cuncta frigore
congelata plurimum abundare humiditate aquea
in sua materia prima, vt ait Aristoteles quarto
Meteororum. Cùm igitur liquata metalla frigo¬
re congelentur, necessariò prima ipsorum mate¬
ria humiditate multa pollebit aquatica. Verum
Albert. Magnus (qui prae caeteris mineralia scru¬
tatus est exactissimè) istam humiditatem aqueam
ait, non esse similem aquae humiditate, quam vi¬
demus communiter in alijs naturae compositis.
Ista namque per ignis violentiam in fumum transit.
At liquata metalla non ita reducuntur in vapo¬
rem, concludendum hinc ipsorum humiditatem
alicui materiae permixtam esse, qua retineantur
in igne, tutaque sint ab eius vehementia. Nihil au¬
tem igni magis resistit, quàm humiditas viscosa
permixta subtilioribus terrae partibus, vt ait Bo¬
nus Ferrariensis, & experientia docet: quapro¬
pter metallorum humiditatem esse talem firmi¬
ter credendum est. Cùm tamen experientia do¬
ceat, repurgandum inter aliquas humiditates in
fumum abire, metallis nihilominus in igne mini¬
consumptis, fatendum est cum pręcipuis au¬
toribus nostrę scientiae, metallorum compositio¬
nem subintrare duplicem humiditatem visco¬
sam, extrinsecam, & intrinsecam. Prior est crassa,
subtili suae terrestri materiae non benè permixta,
quapropter ab igne facilè comburitur in con¬
sumptionem. Posterior verò, quia maximè sub¬
tilis, & optimè permixta subtili suo terreo, vt am¬
bae partes vnicam & simplicem materiam consti¬
tuant, neutra per ignem ab altera separari, vel ab¬
sumi potest, quin simul abeant, aut vnà rema¬
neant