213
OPVSCVLVM.
89
neant in igne. Ex eiusmodi humiditate procrea¬
tum est argentum viuum, quod videmus, vt pa¬
tet etiam experimento. Testatur Arnaldus de Vil¬
lanoua: Hoc (inquit) nos reddit certiores, am¬
bas materias antea dictas in ipso perfectissimè
coniunctas: nam vel terrestris humiditatem se¬
cùm retinet, aut ista rapit illam in auras. Quod
quidem Albertus Magnus causas metallorum
compositionis diligentissimè perquirens, opti¬
cognouit, argentum viuum scilicet assiduè
moueri, ac fluere, quia vicissim altera pars in al¬
teram dominium habet, vt causa fluxus atque mo¬
tus est humiditatis imperium, & siccitatis terre¬
stris in humiditatem actus efficit, vt non adhae¬
reat tangenti, neque madefaciat. Hinc Alberti sen¬
tentia comprobatur libro Mineral. simplic. Ma¬
teria prima (inquit) metallorum est humiditas
viscosa incombustibilis, forti mixtione, cum sub¬
tili terreo coniuncta in cauernis terrae minerali¬
bus. Optimè cum Gebro conuenit, asserente in
Summa sua, materiam veram metallorum esse ar¬
gentum viuum, quia (inquit) natura nunquam
otiosa procreauit argentum viuum ex dicta ma¬
teria mixta, &c. Bonus Ferrariensis ait, argentum
viuum esse proximam materiam metallorum, sed
praecipuam humiditatem viscosam subtili suo ter¬
reo mixtam. Geber etiam in argenti viui defini¬
tione, quam facit in sua Summa: Est (inquit) hu¬
miditas viscosa per auxilium terrestris suę partis
condensata, suam compositionem intrantis. Con¬
sideremus itaque diligenter naturae progressum,
in rerum omnium procreatione, quibus propriam
admiscet materiam, quam Philosophi vocarunt