337
12 EPIST. CHYMICARVM
quod longissimè. Tantum illis est cum hac
commercii quantum cum amaracino sui.
Specta operas eorum, quibus nefariè non
restituerunt homines; sed necarunt; non
adiuuerunt sanitatem, sed violarunt. Vtun¬
turstibio futiosissimo & hydrargyro to cere¬
brum & omnia membra lacerante, caque
praebent ingerenda in ventricalum, quae
certâ venena esse constat. Quidim ex tarta¬
go sictoque senis ignibus aqum eliciunt,
quam aqua regis mistam aegrotis magna
quantitate propinant. Porrigunt cinabarim
tam iatiuam quam factitiam ex hydrargy¬
ro & sulphure confectam; chalcanthi aquam
haurire praecipiunt, omnia tanto cum cru¬
ciatu saepè coniuncta, vt quidam conuulsi
interierint; aliqui laceratis erosisque fauci¬
bus ventriculoque cum incredibili vlulatu
ad inferos discesserint; quibusdam cordis
vena disrupta sanguinem vitalem cum ani¬
ma profuderit; aliquibus puncturae totius
corporis exitiales extiterint, & omnino tot
sunt exempla miserrimè à chymicis afflicto¬
rum, vt non immerito omnibus bonis ad
mentionem eorum cutis obrigescat, & vel¬
uti tertiana concutiatur febri. Erastus certè
non dubitauit ista medicamenta Diabolica
nominare, vt quorum vim ne solertissimo
quidem vsu possis anteuertere. Augent cri¬
men istud & flagitium satis atrox menda¬
cio atrociore. Negant ista sua corrosiua es¬
se,