337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 13
se, quia ex salibus fiant, & his succis qui à ve¬
teribus & recentibus coepori cum cibo im¬
mittuntur. Sed quis non deprehendat ve¬
saniam? Si nihil ab arte illa & ignibus acqui¬
rerent acerbitatis & acrimoniae venenatae
ferendi forent. At cum saeuissimis exugan¬
tur parenturque ignibus, adeo vt nulli ferè
metallo parcant, ligni corrodant, vitra com¬
minuant, cutem exulcerent & in vesicas at¬
tollant, non raro etiam carnes corrodant,
quis non agnoscat ex bonis & tutis rebus
factas esse aqua nocentissimas? Ipsi suis dif¬
fidunt rebus adeo, vt vix seruare eos succos
praeterquam in vitris densissimis soleant, &
non nisi minmam quantitatem porrigere
ausint, eamque cum diluto copioso, quae
res non nisi in certissimis venenis a medi¬
cis solet obseruari. Quot tu censes homi¬
num millia sanata olim fuisse sine chymicis,
& adhuc hodiè in vniuerso mundo conua¬
lescere? Si medicina optimè caruit chymi¬
cis per tot aetates, & loca, quae intemperiae
agitent medicum, vt ea in artis vsum assu¬
mat? Felicius agitur cum his, qui ne nomen
quidem chymiae audiuerunt. A pessimi enim
veneni exulant suspicione. Cogita quaeso
quanta vis veneni sit eius, quod in praesens
iuuare creditur, sed postquam à confiden¬
tibus & temerariis assumptum est longo tem¬
pore pòst incautam naturam adeo oppri¬
mit, vt noxa sit inemendabilis. Hoc modo
Para¬