337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 23
damnatur. Sapienti verò & bono iudi¬
cium non in fronte extat, nec is fulgo¬
rem intuetur externum. Plerumque fu¬
catum est, quod foris fulget. Sed vt hoc
plebi solemne est & gratum; sapientibus
vero suspectum contemptumque; ita do¬
nem vltrò veram chymiam omni semper
honore, maiestateque apud sapientes ex¬
celluisse abundasseque, at non apud ple¬
bem, cuius iudicium ab omni sapientiae
memoria fuit infame adeo vt Graecorum
sapientissimus scribere non dubitauerit,
non esse iudicandum multitudine, quod
bene iudicari debeat, sed scientia, quae
ex ipso causarum essentialium exoritur
penetrali fano, & non est nisi in posses¬
sione sapientum. Sed mitto illud. Vitu¬
perium secundum quodnam erat? Fini
nempe quem & Deo & societati debe¬
mus, dicebatur obstare chymia, argumen¬
to inter Vulcanicas ollas latibuli. Hoc
ipsum profecto germanum est vitiosae il¬
li inscientiae. A vera arte tam est alienum,
vt nihil alienius. Si qua Dei gloria in na¬
tura abscondita latet; eam producit, &
palam ostendit chymicus naturae rima¬
tor contemplatorque verus. Quî fieri
possit, vt non assequatur diuinitatis sco¬
pum? Dicitur Archimedes ex inuento
quodam fere plebeio tantùm cepisse lae¬
titiae, vt nudus è balneo in publicum
ruperit
B 4