337
24 EPIST. CHYMICARVM
ruperit proclamans suum [GR]ἄρημα[/GR]. Com¬
mune nempe voluit id esse sociis, quod
inuentum erat soli. Longè feruentius stu¬
dium est vero chymico. Operatur is in
officina sua, rerum naturalium penu in¬
structissima. Absolutum opus vbi est, non
id abscondit, sed promit ad vsus publi¬
cos; rationem miraculorum exponit, ita¬
que locat, vt satisfactum sibi putet hu¬
mana consuetudo. Insitum hoc est men¬
tibus bonis, vt operum suorum fideles
requirant testes & comprobatores, quo
pacto & saluator dicebat, quod lucem
amarent. Itaque ex officio absque pudo¬
re bona sua communicat chymiae profes¬
sor, & iudices peritos ferre potest. Qui
falsarios agunt, & adulteria chymica co¬
quunt, non quidem ita latitant, sicut in cu¬
biculis subterraneis glires aut talpae; Nam
vel in forum prorumpere cum impostu¬
ris suis non erubescunt. Verum operum
rationes adeo occultant, vt magni con¬
stet vel verbulum. Non enim possunt lu¬
cem ferre adulteria furtaque metu poena¬
rum, & redargutionis. Verò chymico est
ingredienda officina, sed non ita vt ad vi¬
tae vsus reliquos sit inutilis. Varia sunt of¬
ficia humana, sed omnibus sua tempora,
suaeque horae. Ita colit artem, vt non negligat
[GR]τὸ περὶ τὸ θειον[/GR], non rempub. abiiciat, nec do¬
mum deserat. Vbique suo tempore in statione
apparet