337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 33
prouincia est. Multa eaque dissentanea re¬
ctius aguntur à multis. Itaque & in ecclesia &
officia & personae sunt à diuo Paulo distin¬
ctae. Quid si res vnius professionis spectes,
quae tamen plurimis constat membris; suam
portionem suo locabimus tempori, & di¬
uersis conficiemus id quod eodem non po¬
terat. Alia hora docebimus in schola & ma¬
gistrorum placita interpretabimur. Alia
manu administrabimus naturarum anato¬
mias. Multitudo & copia non est in mora.
Satis est si quae turpiter ad vsum humanae
vitae ignorantur, inuestigentur probè. Ma¬
xima pars ad Theoriam coelestem est reii¬
cienda. Qui in imperfecto viuendi & po¬
tentiarum manco ministerio perfectionem
exigit, is se parùm aequum rerum iudicem
esse declarat. Veterum dicta explanare illis
difficile est, qui artis vsum non fecerunt
laudatum, quanquam dandum aliquid sit
iniuriae temporum, quibus historica fides
est labefactata. Artium sunt incrementa
mirifica; varietates etiam per tempora, re¬
giones & ingenia multae. Vbi non extat
historia; non facilè te expediueris. Nam
temporum consuetudo non est in omni¬
bus constans. Si itaque etiam vbi optimè
nosti artem in interpretando volumina
liena hallucineris, non id vndiquaque est
infame. Remedio est praesentis praecepti
secundum praesentem consuetudinem in¬
culca¬
C
Veterum
dicta obscu¬
ra.