337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 35
mala mens est, mala manus. Hi fucos & im¬
posturas machinantur lucri turpis causa. Hi
die nocteque cogitant, quo pacto, sicut
de suo conterraneo scribit Cardanus non
melior, imponant simplicioribus, & vi¬
treas massas pro preciosis gemmis maxi¬
mo diuendant precio. His remittatur vi¬
tuperium. Si ingenium tibi est summum,
ne dubitâ chymiae verae te tradere, & pa¬
rachymiae subducere. Si vlla artium requi¬
rit industriam excellentem, chymia postu¬
lat; Si vlla à stupidissimo quoque potest
administrari, parachymia quae est Paracel¬
sitarum, potest. In hac enim quisque per¬
ditissimus proficit egregiè, cùm per se
procliues in deterius mentes, facillimè
arripiant sceleratas machinationes. At in
illa nemo proficit laudabiliter nisi qui est
admirabilis solertiae. Vbi profecerit, ni¬
hil ei potest ad summam deesse laudem, ob
artis valdè diuinae & à vulgo remotissimae
admirationem admirabilem. In contemtis
sunt Paracelsitę. In hos cadunt omnia vani¬
tatum portenta; quicunque in artibus abor¬
tus est, & abominatio, is est proprium Pa¬
racelsitarum & pabulum & incrementum.
Horum ceruices & caluarię passim in cru¬
cibus patibulisque spectantur. Hi ob facinora
metu suppliciorum publicorum veneno se per¬
dunt ipsi. In hos sunt intortę Iureconsultorum
sententiae. Omnia dixeris conuitia, si Para¬
celsi¬
C 2