337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 37
tur, aut eam merentur posteritatis memo¬
riam quam sceleratissimus quisque. Ipse certè
Paracelsus etiam adhuc viuus audiit ab Im¬
peratore Maximiliano impostor nefarius,
& fuga, se propter homicidia ex Bohemia.
surripere coactus fuit. Assecla eius Dornei¬
serus etiam à sceleratiore crimine non abs¬
tinuit non tantum transfuga periurus factus,
sed & religionis, quam ante professus voce
scriptoque fuerat desertor ignominiosus.
Hem tibi Paracelsistas. Verorum chymi¬
corum fama optima nunquam intermoritur.
Sed auriperdę vocantur chymici, qui & suam
substantiam & aliorum in fauillam vertunt.
Qua nota rectius descripseris Paracelsitam?
Euolue mundi historias, & praesertim Ger¬
manorum principum excute argiua; vix nu¬
merare poteris preciosissimorum thesaurorum
pondera, quae à Paracelsitis nefariè sunt in¬
teruersa. Scribit Arnoldus summus chymi¬
cus, ipsam artem non esse sumtuosam: in ipso
aurificio experimentum compleri posse auxi¬
lio quinquaginta nummorum aureorum:
subesse verò lucrum honestum tantum, vt non
opus habeas aliorum scrutari & exhaurire
loculos. Quin ergo tandem sapere incipiunt
magnates & nummis suis à Paracelsitarum in¬
sidiis cauere? Hoc persuasum est mihi cer¬
tissimum ignorantię argumentum & impo¬
sturarum signum esse multi auri & sumtuum
grandium postulationem. Itaque de Paracel¬
sitis
C 3
Chymia non
sumtuosa.