337
Nobiles me¬
dicinae non
sunt vsus
plebes.
Chymiae
Domina per
se est, & fa¬
mulatur
medicinae
ex accidente.
38 EPIST. CHYMICARVM.
sitis id totum intellige, quod de chymico¬
rùm pernicioso conatu miseriaque dictum
erat. Quod ad medicinam spectat, inficias ire
nemo potest, etiam verum chymicum ad eam
conferre plurimum emolumenti. Et si medi¬
cus simul est chymicus, ornamentum eius
eo est illustrius, quia cum inuento pręclaro
optimè vsurpandi coniungit rationem. Non
tamen vulgaria parat chymicus verus. Nobi¬
lissima sunt eius artificia, & ob id virtute
praestantissima. Quo longius fugiunt impe¬
ritorum ciniflonu turbam. Nam quo prae¬
stabilius quid est & efficacius, maiorem
in vsu requirit sapientiam, neque quicquam
potest ferre temeritatis. O insanum Paracelsi¬
tarum & infelix genus. Agnoscere quodammo¬
do potuit chymicas essentias coelestem sortiri
praestantiam, & virtutem coeli aemulari. At vi¬
dere non potuit, quam nihil in coelo sit teme¬
ritatis, quam nihil fortunae; vnde consequens
est nec in essentiis chymicis tale quid inue¬
niri debere. At illa fex in diem & operata est,
& medicata, non solicita de vllo boni circum¬
spectique vsus signo. Sed cum medicinae iuuande
esse chymian dico, ne putes tam seruilem esse
artem, vt nihil habeat dominij nec quicquam
splendoris proprij & magnificentię. Si ser¬
uitium & ministerium contemtam redde¬
ret scientiam, cùm omnes sibi mutuo ser¬
uiant, quęnam aliqua dignitate & honore
frui posset? Non semper nec tantum mi¬
nistrat