337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 39
nistrat chymicus. Sed caput exerit tam al¬
tè, quàm vlla philosophicarum contempla¬
tionum exeruit vnquam. Ipsa in sua per¬
fectione acquiescit primùm, & cum eius
opera inseruiant aliis, primus tamen finis
& proprius seruitium non est, sed beata
quędam [GR]ἀυτάρκεια[/GR]. Hoc principaliter spe¬
ctat chymia, vt naturę arcana contemple¬
tur in intimo eius recessu. Si physicę con¬
templationi potes donare istud absolutio¬
nis genus, vt contenta sit seipsa, nec deside¬
ret quid amplius, postquami naturam aptè
considerauit; quid hęsites in chymia? Si me
interroges, audacter tibi intrepideque confi¬
tear me multa naturae opera resoluisse tan¬
tùm cognitionis illius mirabilis causa, vt
quid in rebus esset potentiarum passionum¬
que scirem. In nulla physicae parte tantum
credo oblectamenti esse quantum in so¬
la chymia. Agnouit id & Zvingerus soler¬
tissimus ille inuestigator admiratorque di¬
uinitatis in natura. Disputant multi de va¬
cuo, de infinito, de motu, de aeternita¬
ce mundi & reliquis. Vbi anxiè admodum
singula euoluerunt, nihil amplius in singu¬
laritate rerum profecerunt quàm for¬
mediocriter eruditus. Chymicus sympa¬
thias & antipathias, causas, effectaque &
reliqua in natura singulari habet explora¬
ta, & sic non scit indeterminatè & vagè,
sed terminatè certoque: Et multa solerter
inue¬
C 4
Chymici
praestantior
notitiae quam
acroata¬
rum.