337
Paracelsia
sordities.
Medicatio¬
nei chymi¬
corum.
40 EPIST. CHYMICARVM
inuenit, quae maximos olim latuerunt phy¬
sicos. Possem tibi hoc ipsum copiosis decla¬
rare exemplis, & iucundissimâ chymicarum
mistionum voluptate animum demulcere
tuum, nisi prolixitas foret metuenda iusto
maior. Si itaque antehac putasti chymian
praeter ancillam medicinae, nihil esse augu¬
stius; corrige sententiam, & dignissima¬
rum artium vnam hanc esse iudica. In Para¬
celsistarum verò [GR]ψάδοδοξίᾳ[/GR] nihil inuenies
tale. Non enim finis eius est liberalis & iu¬
cunda rerum noticia; sed lucrum turpe, au¬
ri captatio; & velana ostentatio. Haec vbi non
licet assequi, nihili aestimant suum studium.
Vt autem assequantur quibus non vt un¬
tur imposturis? Qua non vanitate? Quę af¬
feruntur de execrandis chymicorum medi¬
cationibus, ea à veris omnino exulant. Chy¬
micus per se medicum non agit. Si sanat,
medicus simul est, & aliis agit principiis,
quae ipsa ars praescribit, repetita ex Hippo¬
cratica &: Galenica diligentia quae ex mun¬
di historiis experimenta collegit, & euiden¬
tissimarum rationum iudicio stabilita de¬
scripsit axiomata. Secundum haec qui ope¬
ratur & chymica adbibet, eum errare, &
perpéram sanare non contingit. Paracelsi¬
tae dum omnia veterum placita aspernantur,
& nouam medendi methodum suae stulticiae
congruentem confingunt, non mirum est si
atrocibus aegrotantium passionibus quam sint
execran¬