337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 41
execrandi, contestentur. Stibii essentia re¬
ctè parata à chymico & à medico ex artus
praescripto vsurpata, vires exhibet non poe¬
nitendas; & cum magna aegrotorum salute
coniunctas. Paracelsici nebulones non tan¬
tùm temerè & caeco impetu pręparando,
sed & ineptè nefarieque porrigendo eam
penè reddiderunt infamem. Ita actum ab
illis est cum aliis à Deo cum magno mor¬
talium adiumento in natura exhibitis. Ca¬
ruit & carere potest medicina chymico ap¬
paratu quod artis essentiam attinet, Sunt
nim artes inter se distinctae. Sed meliori
vsus gratia non potest sine hac esse illa tam
perfecta. Itaque & veteres necessitate du¬
cti particulas chymiae agnouerunt, recepe¬
runtque multas, & recentes verecundè eam
totam constitutam iam & exornatam am¬
plificatamque exorauerunt, vt licet sua ni¬
teretur perfectione, essetque vna ex theo¬
ricis pręstantissimis, ratione finis sui prę¬
stantissimi, tamen haud grauatè veluti de
suo iure decesserit, & quantum ipsa habet
dignitatis, medicinę intulerit, cui etiam ad¬
hęret tam fidè, tamque amicè, vt, quanquam
interdum solitaria sit, secedatque in contem¬
plationis suae Theatrum, tamen subinde ad
complexum medicinę redire gestiat. Sciunt
enim artifices chymici non tam prodesse
societati humanę solitariam speculationem,
quàm cum ea coniunctam praxinvsumque
saluta¬
C 5
Stibium
Medicina
ad vsum
chymian
desiderat.