337
Paracelsi¬
tarum nul¬
lus paracel¬
sum est imi¬
tatus auri¬
ficio.
Chymica
Venena.
42 EPIST. CHYMICARVM
salutarem, & nullam artem diuinam excel¬
lentemque esse, quae non actionem Theo¬
riae habeat consequentem. Paracelsitae idem
sibi proponunt; sed non necessitate illa iu¬
uandi homines, aut naturali quadam con¬
spiratione. Detrahe lucellum ex impostu¬
ra quęrendum, ne cassae quidem nucis aesti¬
mabunt chymian. Princeps eorum gratis
dicitur sanasse, gratumitamquem condixisse
operam aegrotis: sed eius felicior fuit cru¬
mena ex chrysopoeia coniuncta. Assecla¬
rum quis monarcham imitatur suum? In
conuenticulis agyrtarum, inque nundinis
circumuagantes cum pixidibus & ampul¬
lis videas plęrosque, nec tanti exponentes,
quantum iustitia requirebat, suam mer¬
cem, sed inęstimabili intollerabilique penè
precio, cum tamen illud ipsum quod tanti¬
vendunt vix constet ipsis teruncio. Ita sunt
excoquendę diuitum crumenę; Ita paupe¬
ribus sanguis exugendus, vt nobilis fias &
maneas, possisque illos cinabarini pulueris
voratores egregiè eludere & postica sanna
circumducere. Ab hac medendi ratione
merito abhorret asclepiadarum familia. Hanc
chymiae deprauationem nullus non dete¬
statur honestus probusque. De veneno quod
producitur tanti non est vt chymia sit fri¬
gienda. Non illa quicquam porrigit, sed &
facit, proponit, viresque eorum diligenter
explicat, quo pacto & herbarum collecto¬
res.