ANDREAE
LIBAVII
LIB.
I.
47
qualia
potissimum
sunt
paracelsitarum.
Hoc
tibi
sanctè
affirmare
possum,
mihi
multa
eiusmodi
nomine
immensi,
precii
&
sum¬
morum
arcanorum
commendata
fuisse:
sed
quae
spectata
iudicataque
nihil
aut
pa¬
rum
habuerunt
synceri.
Fabulas
anicula¬
rum,
&
tenebrosorum
hominum
fumos
somniaque
maximi
aestimare,
paracelsita¬
rum
est
proprium.
Incredibile
est
quan¬
tùm
sibi
placeant
arrogentque
vitiosae
nu¬
cis
analysi.
Hoc
secretum
secretorum
est,
hoc
arcanum
arcanorum;
hoc
magisterium;
hic
tripes
arcanorum.
Cum
de
illo
dicen¬
dum
est,
verba
sat
ponderosa
&
magnifica
deficiunt.
Ipsum
ęternitatis
mysterium
quo
pacto
à
Spiritu
sancto
est
pronunciatum
non
assequitur,
ipsis
iudicibus,
maiestatem
putoris
paracelsici.
Hi
sunt
viui
horum
sce¬
lerum
colores.
Deprehendis
facile
de
qui¬
bus
ad
te
superius
scripserim.
Omne
robur
conuerte
in
paracelsica
deliria.
Summis
vi¬
ribus
istar
oppugna.
Veram
autem
chy¬
miam
asserè,
&
à
nefariorum
hominum
in¬
quinamentis
libera
quantum
potes.
Vera
quedam
scripsit
etiam
Paracelsus;
sed
non
de
suo.
Operam
da
vt
stercore
paracelsico
absterso
suis
autoribus
suoque
nitori
resti¬
tuantur
pręcepta
laudata
bonaque.
Ita
sine
gloria
non
obibis.
Vale.
EPIST.
Paracelsitae
ac
sterquilinium
immensi
prae¬
cii
&
my¬
sterii.