213
ANNOTATIONES.
119
rem; quae plus nutrimenti dabit vnico die, quàm
prior ager in centum annis exhibuisset, ob ven¬
torum assiduam agitationem. Altera terra, quòd
soli proxima sit, crescere vegetareque facit arbo¬
rem, continuo rore, & assiduo sole in horto phi¬
losophico, manè vesperi, dies & noctes, ac in sin¬
gulas horas, absque intermissione, lucente, arborque
rore dulcissimo conspergitur, ac nutritur, vno
anno magis, quàm in priore terra decem milli¬
bus. Positis igitur ambobus in furno continui ca¬
loris dies & noctes, vapor eius, qui ros est, impe¬
dit combustionem. Lignorum vel carbonum ca¬
lor est inutilis, imò noxius. Noluerunt itaque sa¬
pientes Philosophi in alia re quapiam operari, quam
in ipsa natura, cùm ipsa luna, in matre congrua
mercurio. Ex quo tandem generalem mercurium
effecerunt, longè potentiorem & fortiorem illo
naturali. Ascende igitur in montem, vt vegetabi¬
lem, saturniam, regalem & mineralem herbam vi¬
deas. Succus enim eius sumatur purus abiectis
fecibus. Ex eo namque maximam partem operis tui
perficere poteris. Verus est hic mercurius Philo¬
sophorum. In primis igitur mercurium tuum ne
laueris, sed iungas ipsum cum patre suo, id est,
cum igne, super cineres, qui stramen sunt, in vi¬
tro solo, absque vlla re alia, quod nidus est, in fur¬
no, qui domus est: ex nido pullus nascetur, qui
suo sanguine sanabit omnes.
Fons Chemiae.
FONS & cauerna metallorum omnium, est
mater, ex qua nascuntur & proueniunt illa se¬
ptem, vt ex sua natura: item Saturnus, Iupiter,