337
Dei praui¬
sio connexa
cum mediis
vitae &
mortis.
64 EPIST. CHYMICARVM
vlus potentiae suae opera variè exercet, & vt
mente conualescamus, non rarò exoriri sinit,
prouocatque corporis morbos ipse. Quis
medicorum sit tam impiè confidens, vt ausit
promittere omnibus stabilem ab initio vsque
ad finem vitae sanitatem? Naturae ductum se¬
quimur. Vltra hanc medicando non assur¬
gimus, etiam in his, vbi maximè praecellere
medici opera videtur. Naturam sustentamus
cibis conuenientibus. Medicinam adhibe¬
mus cùm noxa imminet, aut pręsto est. Et
scimus omnem vitae terminum fatalem es¬
se siue medicamento ptocuretur, siue aliis
caulis. Itaque nemomoritur nisi cum fato.
Abstinemus talibus promissis. Quod si di¬
cant moriturum quempiam ante diem fa¬
talem fuisse, nisi medicina vsus conualuisset:
referam moriturum quidem sed non sine
fato. Qui terminum vitae praeuidit & pręsti¬
tuit, is etiam quo medio seruandus vsque
fores praeuidit. Itaque non est eleuanda vir¬
tus medicinae Dei praeuisione immutabili;
sed potius quęrenda vsurpandaque tanquam
medium solenne, quo te vti iussit voluitque
ille naturae autor. Non potes negare nutri¬
mentorum vires argumento, quia Deus vidit
quandiu futurus esses superstes. Quid hęsi¬
tes de medicinis? Inclusae hae sunt vitali or¬
dinationi, vt & cibi, non exclusae. Itaque ne¬
cesse est medicina vti, si necessaria est prae¬
uisio de vita seruanda per medicinam. Qua
ratio¬