337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 65
ratione dictum sit, praeuisionem diuinam
non afferte necessitatem euentibus intelli¬
gis. Est illa quidem immutabilis; quia quo¬
cunque actu rus passurusque foresmodo, id
omne in diphthera manuque Dei est ab anti¬
quo descriptum & indelebile. Sed interim
effectus causa non est praeuisio, verum alia
sub praeuisione contenta: quo pacto & The¬
ologi hodie disputant de electionis neces¬
sitate immutabili, quod ea includat causas
subordinatas, & effectui proprias. Quia
nim vidit Deus sic fore, certò; decretum fe¬
cit immutabile, & elegit ad possessionem sa¬
lutis, quem credentem constanter conspexit.
Ita ergo praeuisio & necessitatem habet, &
non est causa euentuum necessaria. Quę prę¬
terea attuli argumenta, euanida sunt. Dicit
Dudithius terminare morbum ad vitam
vel mortem Causas efficientes omisit.
Mors enim & vita sicut & morbus aliis fit
& exasperatur causis, quae non debebant
excludi. Non itaque consequens inde est
medicinam nihil praestare. Nihil autem sa¬
nabile esse, nisi quod spontaneo motu sana¬
tura erat natura, mendacissimum est. Quas
luxationes illa [GR]ἀυτομάτως[/GR] persanat? Cum de¬
cumbit illa, aut ad motum pigra, captáve
est, an non à medicina actum accipere po¬
test? Vincula tollit medicina; somnolen¬
tam exuscitat; imbecillem roborat. Tunc
itaque benè agere potest, cum ipsa per medi¬
cum
E