337
Gallica
scabies.
Chymiae
commodam
medicandi
materiam
medico sup¬
peditare po¬
test, sanare
non potest.
80 EPIST. CHYMIGARVM
rium est, quod prędicant de essentiis nouis
aduersus Gallicam luem ex Mercurio pa¬
randis. Non curatur Gallica lues, vt est Gal¬
lica, sed vt est certi generis intemperies, vt
solutio continui, vt organicum vitium; Et
ea modo solitaria, modo cum humoribus,
& varia mistura. Itaque si pręsidia sunt inue¬
nienda; scopi veterum nihiloninus erunt
tenendi. Optimum illud inuenietur, quod
cateruae aut principali causae variis modis
aduersanti resistit facilius, potentius, cele¬
rius, eamque persequi integris viribus potest
ibi, vbi existat, quale pręsidium est in hy¬
drargyro rectè parato & exhibito: vel quale
sit & Indicis lignis cum theriaca destillatis
inuento Ferneliano, quod ipsum & quarta¬
na & elephantiasi & aliis est alexiterium.
Iudica idem de reliquis morbis. Quod ne¬
gant methodo vulgata posse inueniri in oc¬
cultis remedia; id quale habeat iudicium,
antè dixi. Sed si Galenicae arti id est negatum,
chymicae non poterit esse tributum. Neque
enim chymicus, neque alius quispiam ho¬
minum sic exploratas habet rerum mysta¬
rum crases, & virtutes, vt in vsu id praester
quod erat ex arte faciendum. Imò videtur
impotentior esse in multis chymicus, quia
crasin integrorum disperdit pręparando,
magna ex parte. Si itaque alicubi excellit
apparato remedio conueniente; non vbique
se excellere arbitretur. Nisi medicus sit si¬
mul.