337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 81
mul, ne spectat quidem ad eum totum hoc
negotium. Est enim alienum à chymia re¬
media inuenire, & medicinae proprium. Non
possunt autem propria artis per aliena prin¬
cipia iudicari. Quod Poetus scripsit natu¬
ralia non succurrere pesti id am multis pessi¬
deprauatur. Tribuit Hippocrati sana¬
tionem. Hic per naturalia operatus est
Deinde idem concedit arti. Ita enim loqui¬
tur: [GR]ὰ ἐκ φύσεως γίγνεται νοσήματα, ἀυτηὴ φό¬
σις ἰᾶται κείνουσα. ὅσα δὲ ἐξ ἐπιδημίας, τέχνη τε
χνικῶς κείνουσα τὴν τροπὴν τῶν σωμάτων.[/GR] Arti
asscribit sanationem epidemiarum. Ars
non curat sine natura, sicut Hippocrates ait:
[GR]ρύσσες ἰητροὶ τῶν νόσων[/GR]. Erit ergo & haec sa¬
natio naturae, & licet artificiosa vtatur me¬
thodo, non tamen excludet sed includet
naturam, vtpote circa quam bénè maléve
habentem occupatur, & cuius motus pro¬
curat dirigitque, vt sint ad salutem accom¬
modi. Quis Poetum tam stultum putet, vt
naturam planè absoluat? Confert duo prin¬
cipia mouentia, alterum ars est, alterum na¬
tura. Negat ab hac solui epidemiam nempe
sola sibique relicta, aut saltem cibo potuque;
& solitis adminiculis vulgariter adiuta. Ar¬
tis motum requirit, quae corporum [GR]τροπὴν[/GR]
artificiosè iudicet, & sic dirigat motum na¬
turae, vt morbum adiumento alexipharma¬
corum superet. Ita ferè loquitur Hippocra¬
tes etiam de inuentione artis & praua quo
rundam
F
Remediorum
inuentio est
solius medici.
Poeti iudi¬
dicium.
Vide de na¬
tura huma¬
na com. 2.
vbi duo tra¬
duntur sco¬
pi sanatio¬
nis [GR]αμοῖρυ
τοῦ χωριου καὶ
χeciu iλvis
εισπνοῆς.[/GR]