337
94 EPIST. CHYMICARVM
simam elaborationem, qua aemulatur natu¬
ram coelestem, essentia quinta, dictus, sed ab
aliis male ad somnium suum defendendum,
ducta maleque explicata. Reuera essentia vini
non est; sed quędam eius pars nobilissima ef¬
ficacissimaque artificiosa separatione elicita.
Nec naturam elementorum exuit, cum ar¬
deat, & calorem obtineat insignem cum sic¬
citate [GR]ἐν δυνάμε[/GR]. Quod afficitur ab elemen¬
tis, id necesse est his homogeneum esse, &
tangi compatique. Quae enim generibus dis¬
sentiunt totis; non se tangunt mutuo. At es¬
sentiae chymicorum viribus elementorum
afficiuntur. Oleum plumbi & spiritus vi¬
trioli mihi, hac hyeme in solidam abierunt
glaciemvi frigotrs. Eam resoluit calor. Oleum
succini & sulphuris cum aliis suo congela¬
tionis modo à frigore concreuerunt. Pa¬
tiuntur à qualitatibus elementariis. Itaque &
ab elementis. Quin nec fieri potest vt pro¬
prietates specificae & essentiae verae ab ele¬
mentari materia & qualitatibus in ele¬
mentaribus seiungantur. Portentosum ita¬
que hoc est figmentum. Qui sapientius de
chymia statuunt, extractos succos eodem
indigitant nomine. Sed Tabernae-Montano
non satisfaciunt, quin nec arti, quae certae
rei certum iniungit, & infallibile vocabulum.
Mercurius, sal & sulphur inique ista nun¬
cupantur nomenclatione. Qui balsamum esse
arbitrantur; non procul à vero discedunt,
nisi