337
96. EPIST. CHYMICARVM
solutione partium solui crasin vt quę ex mi¬
stura resultat. Crasis est forma misti qua mi¬
stum. Ex hac pendent virtutes. Itaque & quid
essentia reuera sit vides, & qua arte praepa¬
randa, quomodoque spectanda. Si resoluitur
totum: certe partes seorsim purgatae vires
& qualitates suas ita debent retinere, vt posti
coniunctionem, seu vnionem, (nam soluta
iterum sunt ad vnum integrum coagulanda)
emergat prior mistura secundum substan¬
tiam quidem eadem, at viribus aucta, & ad
vsum promtior reddita. Si ars nequit ita
coniungere denuò; essentias certe non eli¬
cit; sed potius perdit, & ex illis aliud gignit
priori analogum. Essentia magnetis longe
validius debebat attrahere ferrum, magne¬
tis lapide. Si hoc non praestat; ne voces es¬
sentiam. Si natura ipsa per se praestitit essen¬
tiam mundissimam: facile intelligis non es¬
se periclitandum in solutione. Tunc autem
de solutione consilium ineundum est, cum
impuritas inest propter partes ante mistio¬
nem coactas. Si verò non inest propter has;
sed foris extra radicem, seu non radicaliter
quid adhaeret; satis est hoc tollere absque
solutione. Vides, quàm difficilis res sit es¬
sentiarum artificiosus apparatus, cum tamen
Paracelsicus grex sibi omnia somniet facili¬
ma, & exploratissima. Moneo tamen, artifi¬
ces hanc [GR]ἀκείβειαν[/GR] non semper spectare. Nam
essentiam etiam hanc vocant, quam ex re¬
soluto