337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 97
soluto integro post repurgatas partes ite¬
rumque coniunctas & vnitas effecerunt, licet
non omnęs obtineat vires specificas, imo non
raro eas, quae nunquam in integro fuerunt ob¬
seruatę, quanquam hoc indicio est vetus per¬
iisse, nouum verò exortum esse. Ita ex cynamo¬
mo proliciunt prius aquam; deinde oleum,
tandem purissimam terrae partem seu salem.
Coniuncturi haec denuo; potant salem oleo
donec imbiberit. Aquam seperarato phlegma¬
te inutili, cum sit paucissimę quantitatis vl¬
timo, vel etiam cum oleo simul ingerunt; & sic
coagulant in substantiam seu liquidam seu so¬
lidam pro libitu. Haec vires cynamomi reti¬
net omnes; proprietatesque ex mistione re¬
seruat cunctas. Potissima vis est in balsamo
seu oleo. Vnde hoc [GR]κατ ἐξοχην[/GR] in plerisque no¬
mine substantię accipitur. Nosti enim in tali
humore radicari quasi fundamentum essen¬
tiae & virium essentię commitum. Vndę & radi¬
calis pinguedo vocatur. Aqua propria raro
separatur ab externa que macerationis gra¬
tia est affiiusa; tum quia pene sunt insepara¬
biles, vt cum duos Mercurios confundis:
tum quia parùm obtinet illa efficaciae,
leumque compensat satis vim eius. Hoc stu¬
dent, vt menstruum separationis sit virtute
conforme. Vnde ad similes vsus, vbi requi¬
ritur vis moderata, postea in medendo ad¬
hibetur. Sed haec nimis prolixe. Tu consi¬
dera & iudica. Vale.
G
EPIST.