213
ANNOTATIONES.
179
enim potest per se corpus tingere, vel seipsum
separare, si spiritus, qui interiùs latet, non emer¬
gat. Quomodo enim potést corpus sine spiritu
consistere, nisi per pulchram naturam, quae in ipso
est, animalem puta spiritum, qui colorem tinctu¬
rae secum educit, & infert. Venus itaque non tin¬
git, sed tingitur. Terrea namque materiae pars,
vt quae crassa existit, non tingit, sed illa qualitas
substantiae tenuis tincturam in corpore procreat.
Cùm enim venus, id est, corpus, per magnesiam
rectè gubernatur, suamque substantiam tenuem
in lucem profert, tum demùm tingendi vim assu¬
mit, ac tingit. Venus autem sunt quatuor corpo¬
ra. Tincturae verò species solidae, & humidae, &
herbae dicuntur à similitudine, solidae quidem à
nebula vsque ad chrysocollam, humidae aqua di¬
uina. Diuina enim à citrinis retinentur, &c. Ve¬
ritas autem haec est: Natura naturam oblectat, &
natura naturam complectitur. Rursus veneris
quadricorporea natura per magnesiam ostendi¬
tur, & versicolorum specierum herbae in compo¬
sitione elementorum, attritione prodeunt in lu¬
cem. Cùm rationabiliter attritiones corporum
fiunt, tum efflorescentiâ virent, cùm herbae pror¬
sus non sint, nisi colore tantùm, nec istae possunt
in igne permanere. Solida enim (inquit) & hu¬
mida & herbas. Solida quidem vocat corpora, al¬
bedinem, citrinationem, &c. penetrantia, & in
corporibus permanentia, nec omninò cedentia,
sed ipsa firmè retinentia & superantia. Humida
vero dixit, vt ita recrearet illa per humida, id est,
per aquam diuinam. Quaenam haec est aqua di¬
uina, & cur diuinam appellant. Magnum certè
M 5