213
ANNOTATIONES.
181
diuinam aquam irrigatum, non sinit frangi cor¬
pora, quin potiùs vmbram eis adimit argenti spu¬
ma magneliae immixta, corpusque dealbat, cae¬
teraque generis eiusdem. Magnesiae pulchra vi¬
de mirareque quomodo per vnum multitudi¬
nem infert: aliqua quidem ab vnitate: aliqua à
dualitate: aliqua à ternario nec non pluribus in¬
tendit, donec ipsius vniuersum conseruetur. Ali¬
qua quidem à monade, igneum scilicet pharma¬
cum: aliqua à dualitate, vt cum corpore ipso ma¬
gnesiae: aliqua à ternario, scilicet expurgatio cum
aqua diuina, & si quid intendit, & per alios assa¬
tionem reserat, donec totum opus quaesitum ser¬
uetur abstersum, & absolutum perficiatur, & com¬
pleatur. Materia enim ad aurum conficiendum
accommoda, est ipse mercurius. Mercurius à ci¬
nabari (inquit) aliquando à venere, aliquando
verò à B. mercurius à cinabari est magnesia: mer¬
curius à B. est aqua diuina, quae à contracto in¬
strumento extrahitur, & haec sunt, quae materiam
immutant. Venus vt homo animam & corpus
habet. Oportet igitur materiam corpora spolia¬
re, vt permanente spiritu tingente, ad cuiuscum¬
que quaesiti perfectionem accommodetur. Quid
est Venus? quod homo materiale corpus. Ani¬
ma quidem est pars tenuis in ipsa, quae per regi¬
men in lucem prodit: hoc est, spiritus tingendi
potentiam habens. Corpus verò est graue & ma¬
teriale, terrestreque suum quod vmbram habet,
quam oportet spoliare igneo pharmaco. Dispo¬
liare est humiliare, corrumpere, soluere, & mor¬
tificare. Nihil posteà defit, nihil est reliquum, prae¬
terquàm nebulae & aquae extractio. Philosophus