213
182
NICOLAI FLAMELLI
vsus vera figura, aquam calcanthi vocauit: ete¬
nim ibi est aeris generatio: & calcanthum aurum
generat: flos aeris (ait Philosophus) ipse est, qui
rem consummat, & perficit: est etiam spiritus
masculi. Sic exponitur: Conijce ex substantia
hausta ab Altissimo, vt diuina virtus effecta, & in
spiritum conuersa diuinum opus faciat. Diui¬
num quaerendum est, vt spolietur materia, & fiat
sola anima, & spiritus sublime petens colorem
sumat, & vt cum igne sit pugnacior, ac tenacior,
veluti planum corpus demonum, & penetran¬
tium: radix enim solidi est planum.
In spiritum ergo conuersum, & sursum latum,
vt ignis (doctrinae ratione) igni quodammodo
assimilatur, & penetrantior, ac tenacior fit: quae
verò rationes à mundi natura inuentae sunt. Nam
quemadmodum quatuor elementa in seipsa trans¬
mutantur, & fiunt quod non erant, cùm eorum
substantia substantiae non sit contraria, ignis fit
terra, & terra fit aqua, & aqua aer, & rursus aqua
terra, & à terra vsque ad superiora, & in seipsa mu¬
tata & soluta omnia operantur, vt est apud Her¬
metem: Qualitates enim sibi ipsis contrariae sunt,
& non substantiae. Sic etiam compositum cùm
terra sit, aqua sit, & ex aqua aer, & ex aere ignis.
Quemadmodum igitur ex coelo, quod tamquam
camera terrae incumbit, haec omnia sunt ab ex¬
halationibus: sic etiam ex olla velut ex terra, &
superposito alembico velut ex coelo, vehemen¬
tes fiunt mutationes. Et quemadmodum terrae
putrefactiones exhalantes transmutantur, sic
tiam flos aeris simul transmutatur exhalans. Hoc
idem quoque considerabis in humano capite, cu¬
curbitulae,