337
126 EPIST. CHYMICARVM
concretas substantias in materia ad putum
elaborandi scientiam. Definitionem illustro
notatione primum; quod, cum fundendo
soluendoque concretionem fiat; aut nobilis¬
simo opere succos radicales, balsamaque, eli¬
ciendo; inde quidem chemia, hinc chymia
ars sit appellata. Deinde finem artis declaro,
quod quidem puritas cuiusque per se specte¬
tur in omni opere, vnà cum illa vero etiam
perfectio in virtute & nobilitate. Horum
autem vsus est non in ornatu tantum, vt
inde fiant splendida quaedam vtensilia; sed
&, imo potius in sanitate conseruanda, affe¬
ctionibusque & morbis propulsandis &
mnino vita humana aliquanto possit duci
commodius. Ratione scientiae non parum
in ea arte praesidij est ad desiderium cogni¬
tionis mysteriorum naturae explendum, &
diuinam gloriam ampliandam. Sed ego hos
fines generales in speciali arte non appo¬
suerim, nisi interpretis officio. Chymian
porro, dixerim bimembrem esse: Quia
nim in elaborando eius vis consistit, & qui¬
dem non quouis modo, sed arti conformi¬
ter, quod nescio an possim verbo aptò dice¬
re; (obscuri grammatici vocem ESSARE vsur¬
pant, quasi eius propria actio sit essare, vn¬
de illa Ars benè essandi) primum erit [GR]χυμυe¬
γία[/GR], qua voce ipsae chymiae operationes com¬
prehenduntur. Operationibus fiunt essen¬
tiae chymicae, si laxa vocabuli sit vsurpatio,
ita