201
120
MONARCHIA
tem in Adepta philosophia naturali, cum
aliquo fructu operari, vt omnia secretissimè
conseruet, nemini reuelet statum operatio¬
nis vtilem, aut non, neque suam volunta¬
tem, non artem ipsam, neque tempus, nisi pre¬
ceptori suo vel discipulo. Quia scientia hęc
publicum fugit omne, & diuulgata, rarò suos
praebet effectus. Cùm finis scientiae specu¬
latiuae sit veritas, & operis practicae: tantum
scimus in ea, quantum ex cognitione omni¬
potentis Dei concipimus, qui solus est veri¬
tas. Tantum etiam cognoscimus, quantum
diligimus. Scientia enim vera & salutaris,
Dei parit cognitionem: Cognitio, amorem:
Amor, frequentiam: Frequentia, familiarita¬
tem: Familiaritas, fiduciam: Fiducia, quidem,
omnium quae postulaueris à Domino Iesu,
facilem impetrationem. Scientia quippe,
virtutis cultum praecedit, quia nemo potest
fideliter appetere quod ignorat. Cognitio
veri, & amor recti, certissimum ad foelicitatem
parant introitum, Praecedit autem, sicuti an¬
rea diximus, amorem cognitio, cùm nemo pos¬
sit amare verè, quod prorsus ignorat. Pro¬
pterea D. Iesus Christus in Euangelio patri
dicit. Haec est vita aeterna vt cognoscant te
solum Deum, & quem misisti Iesum Chri¬
stum. Quidnam aliud est illa supercoelestis
beatorum spirituum amaenitatis fruitio, quàm
diuinae Maiestatis cognitio & amor. Salu¬
taris