201
TRIADIS.
221
taris enim scientiae cognitio, annexum sibi
habet amorem. Non potest mens intellectua¬
lis, sempiternae fruitionis [sic] habere consortium,
si aut cognitio fuerit sine amore, aut amor si¬
ne cognitione. Dęmones quidem cognos¬
cunt, sed quia carent amore, ad fruitionem
(quae ex vtroque, & non ex altero solo nasci¬
tur) minimè pertingunt. Amorem vnius sum¬
mae veritatis, philosophi Gentiles, quidam,
& extra Christianismum positi, nonnulli, ad¬
huc habere hodie videntur, sed quia non co¬
gnoscunt Patrem vniuersitatis, solum verum
Deum, & quem misit D. Iesum Christum, in
suis cogitationibus euanuerunt, vt ad frui¬
tionem summae veritatis bonitatisque nequa¬
quam peruenerint. Dicit enim D. noster
Seruator Iesus, de his qui non cognoscunt
eum in hunc mundum venisse, per fidem in
Euangelio: Qui non credit, iam iudicatus
est. Vera enim cognitio ex fide est, & amor ex
cognitione. Quicumque ergo fidem non ha¬
bet, caret etiam cognitione: qui hanc non ha¬
bet, nec amorem: & qui caret isto, fruitionem
habere haudquaquam potest. Hoc ipsum,
Dominus noster Iesus Christus, ascensurus
in Coelum, suis discipulis reuelauit, inquiens:
Euntes in vniuersum mundum, praedicate
Euangelium omni creaturae: Qui crediderit,
& baptizatus fuerit, saluus erit, qui verò non
crediderit, condemnabitur. Haec est scien¬
H 5