821
Duplices me¬
dici in aca¬
demiis non
fiunt.
Panaceae
descriptio.
14 DE PANACEA
ctorem, & insuper philosophiae. Non inui¬
deo titulis. Laudi esse opinor, si non sint ra¬
pti. Dubito tamen an vllis priuilegiis aca¬
demiarumque consuetudine vlla creentur
duplices medici. Res per se ridicula est. Non
enim geminauit medicinam, qui vtendi ma¬
teria aliqua particulari inuenit compen¬
dium, aut ex charonaeis specubus antroue
Trophonij produxit prius inuisum lapil¬
lum. Vna eademque perpetuo ars est. Sed
de titulo hactenus.
II. DE PANACEAE
DESCRIPTIONE.
DESCRIPTIO panaceae ab autore haec
traditur: Panacea est coloris punicei,
cumque liquori miscetur, tingit eum croceo:
Estque medicamentum mite, facile, gratum,
acceptumque, omnino non validum turbu¬
lentumve, non pungens, non mordens, nec
acidum. Sumi potest absque nausea, metu, dam¬
noque. Huic descriptioni quot res conue¬
niunt? Sed ne quis erret; puluis est mistus re¬
praesentans praecipitatum corallinum & co¬
lore & pondere, tingens croceo, & particulis
quibusdam micans. Perfectam definitionem
forte hanc protulerim; Est puluis constans
minera auri viscosa, & balsamo metallorum
arte chymica admodum deparatis vnitisque,
& postea