821
AMVVALDINA. 15
& postea croco margaritisque remistus. Sed
ad autoris verba. Puniceus color ei non est
perpetuo vniusmodi. Interdum illustrior est,
interdum lateritius, interdum pallidulus pro¬
ut mistura est. Principio summam obtinet ru¬
bedinem, pene vt cinabarim dicas. Tinctura
a croco est, potestque separari lotione. Puto
autorem fallendi gratia admiscuisse crocum. Ita
enim facile poterat decantatum illum lapi¬
dem, qui & ipse dicitur rubeam tincturam obti¬
nere, imitari. Sed & cordis gratia & penetra¬
tionis videtur additus. Vnde cognoscis pri¬
mam perfectionem non esse absolutam. Non. n.
perfectum id est summe, cui additamento
opus est. Compositum autem esse scripto qui¬
dem, at non verbis negat ipse. Et qui negari
posset, aperto iudicio? Quod asserit absque
nausea sumi; comparatum iudico. Quis
nim nescit multos vel mentione medicinae
horrescere? Mihi non admodum gratus crocus
est, nec terreus puluis. Rectius miscerem sac¬
charum, cornu cerui, & sigillum lemnium ve¬
rum, parua tamen quodque portione, ne basis
obruatur virtute peregrina. Videndum etiam
ne ex accidente noceat. Ego ipse sumsi, & aliis
multis dedi impune. Vbi tamen in praecipiti
est sentina; aut aeger colliquandi vim calo¬
re externo proritat; non citra metum est. Vel¬
lem ergo autorem non reiecisse consilia Do¬
ctorum in vtendo. Nam ne tutissima quidem
reme¬
Color pana¬
ceae.
Tinctura
crocea.
Panacea
per se imper¬
fecta.
Panacea non
simplex.
Vsiis sine
nausea.
Mistura pa¬
naceae me¬
lior.
Vsus sevu¬
riss.