867
Diluta quan¬
tum zaccari reci¬
piant.
Herbae amarae
plus zaccari
quàm dulces in sy¬
rupis postulant.
Syrupi ex sapa.
Linstus.
Zaccarum cur non
syrupis omnibus
admisceatur.
Simplicium Sy¬
porum vsus.
Syrupi longi.
Syrupi breues.
408. DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dem, quia acidus & efficatior est sesquilibra: zaccari autem libris
tribus constat. At succi apij, & foeniculi aequale zaccari pondus
ad serapium conficiendum postulant, praesertim si acetum adda¬
tur. Sic buglossi succi librae quatuor, eadem quoque zaccari men¬
sura indigent. Succi cotoneorum & punicorum, ita parati cum
zaccaro, saepissimè ventriculi corroborandi, aperiundi, refrige¬
randique gratia adduntur. At dilutorum, seu macerationum rosa¬
rum, & violarum librae quinque, zaccari quatuor exigunt: flo¬
rum autem nympheae dilutum, zaccari aequalem modum ad sera¬
pij formulam recipit. MATHETES, Quae herbae decoctae plus zac¬
cari poscunt? GERON, Amarę: nam dulces & insipidę, non admo¬
dum eo indigent, nisi diutius asseruari debeant. MATHETES,
Quando; & ad quid serapia ex melle parata vsui esse possunt?
GERON, Hyeme potissimum, ad pituitam ex cerebro & pectore
detergendam. nam illud magis quàm zaccarum incidit, calefa¬
cit, & excretiones mouet. MATHETES, Quae serapiorum specles
ex sapa fiunt? GERON, Quae non nimis ex decoctione spissatae,
lijs ferè respondent: quae autem spissitudinem ex illa consecutae
sunt, linctus imitantur, pituitae detergendę ex pectore, aut fluxio¬
ni eius sistendae consecratae: qualis Galeni compositio [GR]διακοδιών[/GR]
xistit. minus enim sapa, quàm mel defluxiones capitis mouet, mi¬
nusque acris est. MATHETES, Cur zaccarum id generis serapijs
non miscetur? GERON. Quia tum alijs membris affectis, tum
lijs humoribus conuenit: quemadmodum vinum in mulierum,
acetum in virorum morbis curandis aliquando exhibetur: vbi
non vehemens dolor, aut acris nimium sensus intestinis adest. In
his igitur simplicibus & alijs, de quibus postea audies plaerun¬
que zaccarum, nunc mel, nunc sapa: interdum priora duo simul,
interdum tria miscentur. veteres praeter haec penidias etiam ad¬
iunxerunt. MATHETES, In quem vlum simplices isti syrupi exhi¬
bentur? GERON, Ad intemperies corrigendas: in febribus qui¬
dem ad calidam & siccam: in alijs autem morbis ad aliam: siue ex
succis, siue ex dilutis, siue ex decoctis herbarum parentur tenuio¬
res, qui etiam longi officinis vocantur: cùm verò ad iustam spis¬
situdinem cocti sunt, hi breues seplasiarijs dicuntur, vt melius as¬
seruari possint. in vsu aqua fontana, aut stillatitia, sicut compositi
dilui solent, vt postea disces. Vbi dilutiores, & minus coctifue¬
rint, statim in praesenti morbo citra misturam aquae offeruntur:
atque tunc eos recentiores medici zulapia appellant. MATHETES,
Quot modis fiunt zulapia & in quem medicinae vsum.
ZVLA¬